monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > bnf9389.51 > sectio 177 > 17 > sectio 19 > sectio 21 > sectio 107 > sectio 112 > sectio 280 > sectio 76 > sectio 251 > bnf10439.193 r > 10 > sectio 22 > sectio 27 > sectio 124 > sectio 211 > sectio 7 > sectio 25 > sectio 98 > sectio 14 > 6 > sectio 94 > 9 > 10 > sectio 131 > sectio 142 > 17 > sectio 35 > sectio 96 > 5 > sectio 77 > sectio 50 > sectio 47 > sectio 442 > sectio 29 > sectio 241 > sectio 122

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 22, 122
Istiusmodi homines in Proverbiis Salomonis arguit Deus dicens: Alligabit quis ignem in sinu et vestimenta eius non conburentur? aut ambulabit supra carbonis ignis et pedes illius non ardebunt? Explosis igitur et exterminatis his, quae nolunt esse virgines, sed videri, nunc ad te mihi omnis dirigitur oratio, quae quanto prima Romanae urbis virgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas et futuris.